[24] EPISTOLA XXIV. PAULUS MANUTIUS ANIANO BURGONIO S. D. Si mihi per negotia licuisset, respondissem literis tuis & citius & uberius. Nunc etsi non minus premebar iisdem occupationibus, tamen cum & veterem nostram consuetudinem essem diligentius mecum recordatus, & viderem alienum ab institutis meis, si ego diuturniori silentio tecum uterer; praesertim a te ad scribendum humanissime invitatus, putavi mihi faciundum, has ut ad te literas quoquo modo conficerem. In quibus illud erit primum, quod erat prope extremum in tuis, hoc est de studiorum meorum ratione,quae quidem ejusmodi est, ut eam facilius ipse tu tecum cogitare possis, quam ego perscribere. Nam cum hujusce provinciae, ad quam ego, summis viris hortantibus, me contuli, naturam & rationem facile videas, idemque optime intelligas, quam magnam hoc tempore propter memoriam clarissimi patris, expectationem sustineam: omnino potes tibi persuadere, hanc ipsam curam, unam esse, in qua totos dies, & nocteis invigilem. Atque ego tamen, ne semper idem agam, aliquid quotidie successivis horis vel scribo, vel lego. Nudiustertius Euripidis Medeam in manus sumpseram: ecce tibi statim Cicero & Ovidius interpellatores, honesti illi quidem, & gloriosi, sed interpellatores tamen, & a quibus imprimendis aegre mihi quicquam vacui temporis concedatur. Ovidii, cum haec scriberem, tristium libros excudebamus. Ciceronis autem epistolarum, quas Familiares appellant, quinque libri jam erant confecti. Quae ubi primum erunt absolutae, dabo me recognoscendis iis, quae sunt ad Atticum inscriptae. Locos emendatos habeo supra bis mille, & exemplaria vetustissima quatuor exspecto. Interim in Catullum quaero: in quem item habeo non parum multa. De Themistio vero quod scire vis, spero fore, ut eum (nisi Deus aliquis obstiterit) exeunte mense praelo demus. Habes jam plus etiam fortasse, quam postularas, non modo praesentis meae vitae rationem, sed etiam futurae divinationem. Tibi felicitatem istam, mi ANIANE, gratulor, qui assidue cum Philosophis & Oratoribus in summo otio vivas. Quam consuetudinem ne desineres, hortarer ego te pro nostra conjunctione, proque ea voluntate, quam ego jampridem erga te contuli: nisi & te viderem tua sponte satis incitatum, & me cognoscerem ad id faciendum minus accommodatum. Quare hanc partem omitto. Quod reliquum est, de me velim tibi omnia constanter pollicearis, quae ab amicissimo homine exspectari & solent, & debent. Ego omnem meam operam, curam & diligentiam ad te defero. Tu nullum officium neque gratius, neque jucundius praestare mihi potes, quam si & creberrimas, & eas longissimas ad me literas miseris. Id quod eo libentius (ut puto) facere debes, quod haec ipsa scribendi vicissitudo non mediocrem frustum utrique nostrum est allatura. Mihi, quod ex tuarum literarum lectione semper aliquid memoria dignum excerpam: Tibi, quod assidua scriptione consequeris, ut si qua interdum festinantius legeris, ea revocata animo diutissime permaneant acque perdurent. Vale. Venetiis. VIII. Id. Sept. |